previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. conveni ego ex isto genere consultorum non neminem, ut opinor, istum ipsum quo vos auctore rem istam agere et defensionem causae constituere vos dicitis. qui cum istam disputationem mecum ingressus esset, non posse probari quemquam esse deiectum nisi ex eo loco in quo fuisset, rem et sententiam interdicti mecum facere fatebatur, verbo me excludi dicebat, a verbo autem posse recedi non arbitrabatur. [80] Cum exemplis uterer multis ex omni memoria antiquitatis a verbo et ab scripto plurimis saepe in rebus ius et aequi bonique rationem esse seiunctam, semperque id valuisse plurimum quod in se auctoritatis habuisset aequitatisque plurimum, consolatus est me et ostendit in hac ipsa causa nihil esse quod laborarem; nam verba ipsa sponsionis facere mecum, si vellem diligenter attendere. 'quonam,' inquam, 'modo?' 'quia certe,' inquit, 'deiectus est Caecina vi hominibus armatis aliquo ex loco; si non ex eo loco quem in locum venire voluit, at ex eo certe unde fugit.' 'quid tum?' 'praetor,' inquit, 'interdixit ut, unde deiectus esset, eo restitueretur, hoc est, quicumque is locus esset unde deiectus esset. Aebutius autem qui fatetur aliquo ex loco deiectum esse Caecinam, is quoniam se restituisse dixit, [81] necesse est male fecerit sponsionem.' quid est, Piso? placet tibi nos pugnare verbis? placet causam iuris et aequitatis et non nostrae possessionis, sed omnino possessionum omnium constituere in verbo? ego quid mihi videretur, quid a maioribus factitatum, quid horum auctoritate quibus iudicandum est dignum esset, ostendi; id verum, id aequum, id utile omnibus esse spectari, quo consilio et qua sententia, non quibus quidque verbis esset actum. tu me ad verbum vocas; non ante veniam quam recusaro. nego oportere, nego obtineri posse, nego ullam rem esse quae aut comprehendi satis aut caveri aut excipi possit, si aut praeterito aliquo verbo aut ambigue posito re et sententia cognita non id quod intellegitur, sed id quod dicitur valebit.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: