previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [32] reliquum est ut quaeratur utrum ista classis cursu et remis, an sumptu tantum et litteris navigarit. num id igitur negari potest, cuius rei cuncta testis est Asia, bipertito classem distributam fuisse, ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephesum navigaret? hac classe M. Crassus, vir amplissimus, ab Aeno in Asiam, his navibus Flaccus ex Asia in Macedoniam navigavit. in quo igitur praetoris est diligentia requirenda? in numero navium et in discriptione aequabili sumptus? dimidium eius quo Pompeius erat usus imperavit; num potuit parcius? discripsit autem pecuniam ad Pompei rationem, quae fuit accommodata L. Sullae discriptioni. qui cum in omnis Asiae civitates pro portione pecuniam discripsisset, illam rationem in imperando sumptu et Pompeius et Flaccus secutus est. neque est adhuc tamen ea summa completa. [33] 'non refert.' vero; quid lucretur? Cum enim onus imperatae pecuniae suscipit, id quod tu crimen esse vis confitetur. qui igitur probari potest in ea pecunia non referenda crimen sibi ipsum facere in qua crimen esset nullum, si referret? at enim negas fratrem meum, qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges imperasse. equidem omni fratris mei laude delector, sed aliis magis gravioribus atque maioribus. aliud quiddam statuit, aliud vidit; existimavit, quocumque tempore auditum quid esset de praedonibus, quam vellet subito classem se comparaturum. denique hoc primus frater meus in Asia fecit ut hoc sumptu remigum civitates levaret; crimen autem tum videri solet cum aliquis sumptus instituit eos qui antea non erant instituti, non cum successor aliquid immutat de institutis priorum. Flaccus quid alii postea facturi essent scire non poterat, quid fecissent videbat.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: