previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. [34]

sed, quoniam de communi totius Asiae crimine est dictum, adgrediar iam ad singulas civitates; ex quibus sit sane nobis prima civitas Acmonensis. citat praeco voce maxima legatos Acmonensis. procedit unus Asclepiades. Prodeant ceteri. etiamne praeconem mentiri coegisti? est enim, credo, is vir iste ut civitatis nomen sua auctoritate sustineat, damnatus turpissimis iudiciis domi, notatus litteris publicis; cuius de probris, adulteriis ac stupris exstant Acmonensium litterae, quas ego non solum propter longitudinem sed etiam propter turpissimam obscenitatem verborum praetereundas puto. dixit publice data drachmarum ccvi. dixit tantum, nihil ostendit, nihil protulit; sed adiunxit, id quod certe, quoniam erat domesticum, docere debuit, se privatim drachmarum ccvi dedisse. quantum sibi ablatum homo impudentissimus dicit, tantum numquam est ausus ut haberet optare. [35] ab A. Sextilio dicit se dedisse et a suis fratribus. potuit dare Sextilius; nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis. audiamus igitur Sextilium; fratres denique ipsi prodeant; quam volent impudenter mentiantur et, quod numquam habuerint, dedisse se dicant; tamen aliquid fortasse coram producti dicent in quo reprehendantur. 'non deduxi,' inquit, 'Sextilium.' cedo tabulas. 'non deportavi.' fratres saltem exhibe. 'non denuntiavi.' quod ergo unus Asclepiades fortuna egens, vita turpis, existimatione damnatus impudentia atque audacia fretus sine tabulis, sine auctore iecerit, id nos quasi crimen aut testimonium pertimescamus? [36] idem laudationem quam nos ab Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse dicebat. cuius quidem laudationis iactura exoptanda nobis fuit. nam ut signum publicum inspexit praeclarus iste auctor suae civitatis, solere suos civis ceterosque Graecos ex tempore quod opus sit obsignare dixit. tu vero tibi habeto istam laudationem; nec enim Acmonensium testimonio Flacci vita et dignitas nititur. das enim mihi quod haec causa maxime postulat, nullam gravitatem, nullam constantiam, nullum firmum in Graecis hominibus consilium, nullam denique esse testimoni fidem. Nisi vero hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi ac distingui potest ut Flacco absenti aliquid civitates tribuisse dicantur, Laelio praesenti per se agenti vi legis, iure accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac minanti nihil temporis causa scripsisse aut obsignasse videantur.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: