26. in
hac igitur urbe se iactant quam oderunt, apud eos quos
inviti vident, in ea re publica ad quam opprimendam non
animus eis, sed vires defuerunt? aspiciant hunc florem
legatorum laudatorumque Flacci ex vera atque integra
Graecia; tum se ipsi expendant, tum cum his comparent,
tum, si audebunt, dignitati horum anteponant suam.
[62]
adsunt Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio,
fruges, iura, leges ortae atque in omnis terras distributae
putantur; de quorum urbis possessione propter pulchritudinem
etiam inter deos certamen fuisse proditum est; quae
vetustate ea est ut ipsa ex sese suos civis genuisse ducatur,
et eorum eadem terra parens, altrix, patria dicatur, auctoritate
autem tanta est ut iam fractum prope ac debilitatum
Graeciae nomen huius urbis laude nitatur.
[63]
adsunt Lacedaemonii,
cuius civitatis spectata ac nobilitata virtus non
solum natura corroborata verum etiam disciplina putatur;
qui soli toto orbe terrarum septingentos iam annos amplius
unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt. adsunt
ex Achaia cuncta multi legati, Boeotia, Thessalia, quibus
locis nuper legatus Flaccus imperatore Metello praefuit.
neque vero te, Massilia, praetereo quae L. Flaccum tribunum
militum quaestoremque cognosti; cuius ego civitatis disciplinam
atque gravitatem non solum Graeciae, sed haud scio
an cunctis gentibus anteponendam iure dicam; quae tam
procul a Graecorum omnium regionibus, disciplinis linguaque
divisa cum in ultimis terris cincta Gallorum gentibus barbariae
fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut
omnes eius instituta laudare facilius possint quam aemulari.
hisce utitur laudatoribus Flaccus,
[64]
his innocentiae testibus,
ut Graecorum cupiditati Graecorum auxilio resistamus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

