previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [6]

hunc igitur virum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas? fuit P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus militum; ea res siletur. fuit M. Pisoni quaestor in Hispania; vox de quaestura missa nulla est. bellum Cretense ex magna parte gessit atque una cum summo imperatore sustinuit; muta est huius temporis accusatio. praeturae iuris dictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur. at vero in summo et periculosissimo rei publicae tempore etiam ab inimicis eadem praetura laudatur. at a testibus laeditur. ante quam dico a quibus, qua spe, qua vi, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua audacia praeditis, dicam de genere universo et de condicione omnium nostrum. per deos immortalis! iudices, vos, quo modo is qui anno ante Romae ius dixerat anno post in Asia ius dixerit, a testibus quaeretis ignotis, ipsi coniectura nihil iudicabitis? Cum in tam varia iuris dictione tam multa decreta, tot hominum gratiosorum laesae sint voluntates, quae est umquam iacta non suspicioquae tamen solet esse falsased iracundiae vox aut doloris? et is est reus avaritiae qui in uberrima re turpe compendium, [7] in maledicentissima civitate, in suspiciosissimo negotio maledictum omne, non modo crimen effugit? praetereo illa quae praetereunda non sunt, nullum huius in privatis rebus factum avarum, nullam in re pecuniaria contentionem, nullam in re familiari sordem posse proferri. quibus igitur testibus ego hosce possum refutare nisi vobis? [8] Tmolites ille vicanus, homo non modo nobis sed ne inter suos quidem notus, vos docebit qualis sit L. Flaccus? quem vos modestissimum adulescentem, provinciae maximae sanctissimum virum, vestri exercitus fortissimum militem, diligentissimum ducem, temperatissimum legatum quaestoremque cognoverunt, quem vos praesentes constantissimum senatorem, iustissimum praetorem atque amantissimum rei publicae civem iudicastis.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: