previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. apud P. Globulum, meum necessarium, fuisti gratiosior. Vtinam neque ipsum neque me paeniteret! [77] Flaccum iniuria decrevisse in tua re dicis; adiungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco aedili curuli pater tuus tribunus plebis diem dixerit. at istud ne ipsi quidem patri Flacco valde molestum esse debuit, praesertim cum ille cui dies dicta est praetor postea factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit privatus in civitate consistere. sed si iustas inimicitias putabas, cur, cum tribunus militum Flaccus esset, in illius legione miles fuisti, cum per leges militaris effugere liceret iniquitatem tribuni? cur autem praetor te, inimicum paternum, in consilium vocavit? quae quidem quam sancte solita sint observari scitis omnes. [78] nunc accusamur ab eis qui in consilio nobis fuerunt. 'decrevit Flaccus.' num aliud atque oportuit? 'in liberos.' num aliter censuit senatus? 'in absentem.' decrevit, cum ibidem esses, cum prodire nolles; non est hoc in absentem, sed in latentem reum. “Senatvs consvltvm et decretvm Flacci.” quid? si non decrevisset, sed edixisset, quis posset vere reprehendere? num etiam fratris mei litteras plenissimas humanitatis et aequitatis reprehensurus es? quas ea de muliere ad me datas apud . [79] . . requisivit. recita. “Litterae Q.” “Ciceronis.” quid? haec Apollonidenses occasionem nacti ad Flaccum non detulerunt, apud orbium acta non sunt, ad globulum delata non sunt? ad senatum nostrum me consule nonne legati Apollonidenses omnia postulata de iniuriis unius Deciani detulerunt? at haec praedia in censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa per vim, mitto quod convicta ab Apollonidensibus, mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto etiam quod a nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod nullo iure neque re neque possessione tua; [80] illud quaero sintne ista praedia censui censendo, habeant ius civile, sint necne sint mancipi, subsignari apud aerarium aut apud censorem possint. in qua tribu denique ista praedia censuisti? commisisti, si tempus aliquod gravius accidisset, ut ex isdem praediis et Apollonide et Romae imperatum esset tributum. verum esto, gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum censeri, et eius agri qui dividi plebi Romanae non potest. census es praeterea numeratae pecuniae cxxx. eam opinor tibi numeratam non esse abs te. sed haec omitto. census es mancipia Amyntae neque huic ullam in eo fecisti iniuriam. possidet enim ea mancipia Amyntas. ac primo quidem pertimuit, cum te audisset servos suos esse censum; rettulit ad iuris consultos. constabat inter omnis, si aliena censendo Decianus sua facere posset, eum maxima habiturum esse.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: