previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. [81] ... habetis causam inimicitiarum, qua causa inflammatus Decianus ad Laelium detulerit hanc opimam accusationem. nam ita questus est Laelius, cum de perfidia Deciani diceret: 'qui mihi auctor fuit, qui causam ad me detulit, quem ego sum secutus, is a Flacco corruptus est, is me deseruit ac prodidit.' sicine tu auctor tandem eum cui tu in consilio fuisses, apud quem omnis gradus dignitatis tuae retinuisses, pudentissimum hominem, nobilissima familia natum, optime de re publica meritum in discrimen omnium fortunarum vocavisti? si licet, defendam Decianum, qui tibi in suspicionem nullo suo delicto venit. [82] non est, mihi crede, corruptus. quid enim fuit quod ab eo redimeretur? ut duceret iudicium? cui sex horas omnino lex dedit, quantum tandem ex his horis detraheret, si tibi morem gerere voluisset? nimirum illud est quod ipse suspicatur. invidisti ingenio subscriptoris tui; quod ornabat facile locum quem prehenderat, et acute testis interrogabat aut ... fortasse fecisset ut tu ex populi sermone excideres, idcirco Decianum usque ad coronam applicavisti. sed, ut hoc haud veri simile est Decianum a Flacco esse corruptum, [83] ita scitote esse cetera, velut quod ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se abduceret, sestertium viciens. et eum tu accusas avaritiae quem dicis sestertium viciens voluisse perdere? nam quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires? quam partem causae tibi daremus? an ut enuntiares consilia Laeli? qui testes ab eo prodirent? quid? nos non videbamus? habitare una? quis hoc nescit? tabulas in Laeli potestate fuisse? num dubium est? an ne vehementer, ne copiose accusares? nunc facis suspicionem; ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse videatur.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: