previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14.

tune etiam, immanissimum ac foedissimum monstrum, ausus es meum discessum illum testem sceleris et crudelitatis tuae in maledicti et contumeliae loco ponere? quo quidem tempore cepi, patres conscripti, fructum immortalem vestri in me et amoris et iudici; qui non admurmuratione sed voce et clamore abiecti hominis ac semivivi furorem petulantiamque fregistis. [32] tu luctum senatus, tu desiderium equestris ordinis, tu squalorem Italiae, tu curiae taciturnitatem annuam, tu silentium perpetuum iudiciorum ac fori, tu cetera illa in maledicti loco pones quae meus discessus rei publicae volnera inflixit? qui si calamitosissimus fuisset, tamen misericordia dignior quam contumelia et cum gloria potius esse coniunctus quam cum probro putaretur, atque ille dolor meus dumtaxat, vestrum quidem scelus ac dedecus haberetur. Cum veroforsitan hoc quod dicturus sum mirabile auditu esse videatur, sed certe id dicam quod sentiocum tantis a vobis, patres conscripti, beneficiis adfectus sim tantisque honoribus, non modo illam calamitatem esse non duco sed, si quid mihi potest a re publica esse seiunctum, quod vix potest, privatim ad meum nomen augendum, optandam duco mihi fuisse illam expetendamque fortunam. [33] atque ut tuum laetissimum diem cum tristissimo meo conferam, utrum tandem bono viro et sapienti optabilius putas sic exire e patria ut omnes sui cives salutem, incolumitatem, reditum precentur, quod mihi accidit, an, quod tibi proficiscenti evenit, ut omnes exsecrarentur, male precarentur, unam tibi illam viam et perpetuam esse vellent? mihi me dius fidius in tanto omnium mortalium odio, iusto praesertim et debito, quaevis fuga quam ulla provincia esset optatior.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: