[52]
Vnus ille
dies mihi quidem immortalitatis instar fuit quo in patriam
redii, cum senatum egressum vidi populumque Romanum
universum, cum mihi ipsa Roma prope convolsa sedibus
suis ad complectendum conservatorem suum progredi visa
est. quae me ita accepit ut non modo omnium generum,
aetatum, ordinum omnes viri ac mulieres omnis fortunae ac
loci, sed etiam moenia ipsa viderentur et tecta urbis ac
templa laetari. me consequentibus diebus in ea ipsa domo
qua tu me expuleras, quam expilaras, quam incenderas,
pontifices, consules, patres conscripti conlocaverunt mihique,
quod ante me nemini, pecunia publica aedificandam domum
censuerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

