30.
[73]
quoniam te non
Aristarchum, sed Phalarin grammaticum habemus, qui non
notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare,
scire cupio quid tandem in isto versu reprehendas:
'cedant arma togae.' 'tuae dicis,' inquit, 'togae summum
imperatorem esse cessurum.' quid nunc te, asine, litteras
doceam? non opus est verbis sed fustibus. non dixi
hanc togam qua sum amictus, nec arma scutum aut
gladium unius imperatoris, sed, quia pacis est insigne et
oti toga, contra autem arma tumultus atque belli, poetarum
more tum locutus hoc intellegi volui, bellum ac tumultum
paci atque otio concessurum.
[74]
quaere ex familiari tuo
Graeco illo poeta; probabit genus ipsum et agnoscet neque
te nihil sapere mirabitur. 'at in altero illo,' inquit,
'haeres: "concedat laurea laudi."' immo me hercule
habeo tibi gratiam; haererem enim nisi tu me expedisses.
nam, cum tu timidus ac tremens tuis ipse furacissimis
manibus detractam e cruentis fascibus lauream ad portam
Esquilinam abiecisti, iudicasti non modo amplissimae sed
etiam minimae laudi lauream concessisse. atque ista
oratione hoc tamen intellegi, scelerate, vis, Pompeium
inimicum mihi isto versu esse factum, ut, si versus mihi
nocuerit, ab eo quem is versus offenderit videatur mihi
pernicies esse quaesita.
[75]
omitto nihil istum versum pertinuisse
ad illum; non fuisse meum, quem quantum potuissem
multis saepe orationibus scriptisque decorassem, hunc
uno violare versu. sed sit offensus primo; nonne compensavit
cum uno versiculo tot mea volumina laudum
suarum? quod si esset commotus, ad perniciemne non
dicam amicissimi, non ita de sua laude meriti, non ita de
re publica, non consularis, non senatoris, non civis, non
liberi, in hominis caput ille tam crudelis propter versum
fuisset?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.