[93]
cum interim Dyrrachii milites
domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere coeperunt
et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt.
quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum
imperatorem indicaverunt. illi autem statuam istius persimilem,
quam stare celeberrimo in loco voluerat ne
suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt,
comminuunt, dissipant. sic odium quod in ipsum attulerant,
id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt.
quae cum ita sint—non enim dubito quin,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.