previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [10]

nondum quae feceris, sed quae fieri passus sis, dico. neque vero multum interest, praesertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis contionibus rem publicam vexet, an alios vexare patiatur. an potest ulla esse excusatio non dicam male sentienti, sed sedenti, cunctanti, dormienti in maximo rei publicae motu consuli? c prope annos legem Aeliam et Fufiam tenueramus, cccc iudicium notionemque censoriam. quas leges ausus est non nemo improbus, potuit quidem nemo convellere, quam potestatem minuere, quo minus de moribus nostris quinto quoque anno iudicaretur, nemo tam effuse petulans conatus est, haec sunt, o carnifex! [11] in prooemio sepulta consulatus tui. persequere continentis his funeribus dies. pro Aurelio tribunali ne conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus servorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe esse duxit. arma in templo Castoris, o proditor templorum omnium! vidente te constituebantur ab eo latrone cui templum illud fuit te consule arx civium perditorum, receptaculum veterum Catilinae militum, castellum forensis latrocini, bustum legum omnium ac religionum. erat non solum domus mea sed totum Palatium senatu, equitibus Romanis, civitate omni, Italia cuncta refertum, cum tu non modo ad eummitto enim domestica, quae negari possunt; haec commemoro quae sunt palamnon modo, inquam, ad eum cui primam comitiis tuis dederas tabulam praerogativae, quem in senatu sententiam rogabas tertium, numquam aspirasti, sed omnibus consiliis quae ad me opprimendum parabantur non interfuisti solum verum etiam crudelissime praefuisti.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: