6.
[12]
mihi vero ipsi coram genero meo, propinquo tuo quae
dicere ausus es? egere sordidissime Gabinium, sine provincia
stare non posse, spem habere a tribuno pl., si sua
consilia cum illo coniunxisset, a senatu quidem desperasse;
huius te cupiditati obsequi, sicuti ego fecissem in conlega
meo; nihil esse quod praesidium consulum implorarem;
sibi quemque consulere oportere. atque haec dicere vix
audeo; vereor ne qui sit qui istius insignem nequitiam
frontis involutam integumentis nondum cernat; dicam
tamen. ipse certe agnoscet et cum aliquo dolore flagitiorum
suorum recordabitur.
[13]
meministine, caenum, cum ad
te quinta fere hora cum C. Pisone venissem, nescio quo
e gurgustio te prodire involuto capite soleatum, et, cum isto
ore foetido taeterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione
te uti valetudinis, quod diceres vinulentis te quibusdam
medicaminibus solere curari? quam nos causam cum
accepissemus—quid enim facere poteramus?—paulisper stetimus
in illo ganearum tuarum nidore atque fumo; unde tu
nos cum improbissime respondendo, tum turpissime ructando
eiecisti.
[14]
idem illo fere biduo productus in contionem
ab eo cui sicam quandam praebebas consulatum tuum, cum
esses interrogatus quid sentires de consulatu meo, gravis
auctor, Calatinus credo aliquis aut Africanus aut maximus
et non Caesoninus Semiplacentinus calventius, respondes
altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso
supercilio crudelitatem tibi non placere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.