[59]
sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid
cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus Epicurus, dare
haec praeclara praecepta sapientiae clarissimo et summo
imperatori genero suo? fertur ille vir, mihi crede, gloria;
flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. non
didicit eadem ista quae tu. Mitte ad eum libellum et, si
iam ipse coram congredi poteris, meditare quibus verbis
incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas.
valebis apud hominem volitantem gloriae cupiditate vir
moderatus et constans, apud indoctum eruditus, apud generum
socer. dices enim, ut es homo factus ad persuadendum,
concinnus, perfectus, politus ex schola: 'quid
est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot
dierum tanto opere delectent? in quibus homines errore
ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster divinus ille
dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque
irati.' non facies fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi
enim et esse et fuisse videbit iratos.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.