[49]
quid deinde?
postea quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium.
quem hominem? levem? immo gravissimum. mobilem?
immo constantissimum. familiarem? immo alienissimum.
hunc postea quam salutavit, rogare coepit blande et
concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis
familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de
Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccciↃↃↃ
dedisse qui assem nullum dedit.' quid ille respondit?
'ego vero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si
quando me peierare vis, ut paululum tu compendi facias,
paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem
caperes et ad me venires; per nuntium hoc quod erat tam
leve transigere potuisti.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.