previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. quod item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea quam e scaena non modo sibilis sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram confugit in huius domum, disciplinam, patrocinium, nomen: itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit comoedos. [31] quae res extulit eum? Vna commendatio huius; qui tamen Panurgum illum, non solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo cum labore, stomacho miseriaque erudivit. nam quo quisque est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio mea provecta est hac de causa ut condicionem societatis diligenter cognosceretis. [32]

quae deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit. in hanc rem,' inquit, 'me cognitorem dedisti. lite contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum Flavio decidisti.' Vtrum pro dimidia parte an pro re tota? planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? pro me; potui exemplo multorum; licitum est; iure fecerunt multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. pete tu tuum, exige et aufer quod debetur; suam quisque partem iuris possideat et persequatur.—'at enim tu tuum negotium gessisti bene.'—gere et tu tuum bene.—'Magno tu tuam dimidiam partem decidisti.'—Magno et tu tuam partem decide. —'HS Q. tu abstulisti.'—sit ita hoc, vero HS Q. tu aufer.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: