previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [33] sed hanc decisionem Rosci oratione et opinione augere licet, re et veritate mediocrem et tenuem esse invenietis. accepit enim agrum temporibus eis cum iacerent pretia praediorum; qui ager neque villam habuit neque ex ulla parte fuit cultus; qui nunc multo pluris est quam tunc fuit. neque id est mirum. tum enim propter rei publicae calamitates omnium possessiones erant incertae, nunc deum immortalium benignitate omnium fortunae sunt certae; tum erat ager incultus sine tecto, nunc est cultissimus cum optima villa. [34] verum tamen, quoniam natura tam malivolus es, numquam ista te molestia et cura liberabo. praeclare suum negotium gessit Roscius, fundum fructuosissimum abstulit; quid ad te? tuam partem dimidiam, quem ad modum vis, decide. vertit hic rationem et id quod probare non potest fingere conatur. 'de tota re,' inquit, 'decidisti.'

ergo huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum Flavio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem. nam ego Roscium, [35] si quid communi nomine tetigit, confiteor praestare debere societati.—societatis, non suas litis redemit, cum fundum a Flavio accepit.—quid ita satis non dedit amplius assem neminem petiturum? qui de sua parte decidit, reliquis integram relinquit actionem, qui pro sociis transigit, satis dat neminem eorum postea petiturum. quid ita Flavio sibi cavere non venit in mentem? nesciebat videlicet Panurgum fuisse in societate. sciebat. nesciebat Fannium Roscio esse socium.— praeclare; nam iste cum eo litem contestatam habebat. [36] cur igitur decidit et non restipulatur neminem amplius petiturum? cur de fundo decedit et iudicio non absolvitur? cur tam imperite facit ut nec Roscium stipulatione adliget neque a Fannio iudicio se absolvat? [37] est hoc primum et ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in causa haberem.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: