previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [10] pecunia tibi debebatur certa, quae nunc petitur per iudicem, in qua legitimae partis sponsio facta est. hic tu si amplius HS nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est iudicium, aliud est arbitrium. iudicium est pecuniae certae, arbitrium incertae; ad iudicium hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus aut amittamus; ad arbitrium hoc animo adimus ut neque nihil neque tantum quantum postulavimus consequamur. ei rei ipsa verba formulae testimonio sunt. [11] quid est in iudicio? derectum, asperum, simplex: “si paretHS iↃↃↃ “dari”—. hic nisi planum facit HS iↃↃↃ ad libellam sibi deberi, causam perdit. quid est in arbitrio? mite, moderatum: “qvantvm aeqvivs et melivs sit dari”. ille tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. itaque alter causae confidit, alter diffidit. [12] quae cum ita sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS iↃↃↃ, de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpserisqvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat.” quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in iudicio! adest. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis! ipse C. Piso est. eundemne tu arbitrum et iudicem sumebas? eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam sponsionis concludebas? quis umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit? nemo; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit. de quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti! ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt, [13] ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi pecuniam non deberi.

iam duae partes causae sunt confectae; adnumerasse sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. reliquum est ut stipulatum se esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit non reperio.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: