[79]
'minime,' inquam, 'sed quid id ad rem?'
'nimirum,' inquit, 'in eo causa consistit.' 'quo modo?'
docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naevi quod,
si simul proferretur, satis esse deberet. quod abs te,
C. Aquili, et a vobis qui adestis in consilio, quaeso ut
diligenter attendatis; profecto intellegetis illinc ab initio
cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et
pudorem quoad potuerit restitisse. bona postulas ut ex edicto
possidere liceat. quo die? te ipsum, Naevi, volo audire;
volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci.
dic, Naevi, diem. 'ante diem v Kalend. intercalaris.'
bene ais. quam longe est hinc in saltum vestrum
Gallicanum? Naevi, te rogo. 'dcc milia passuum.' optime.
de saltu deicitur Quinctius—quo die? possumus hoc
quoque ex te audire? quid taces? dic, inquam, diem.
pudet dicere; intellego; verum et sero et nequiquam pudet.
deicitur de saltu, C. Aquili, pridie Kalend. intercalaris;
biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit, non toto
triduo dcc milia passuum conficiuntur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.