[84]
omnia sunt, C.
Aquili, eius modi quivis ut perspicere
possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et
veritate contendere. praetor te quem ad modum possidere
iussit? opinor, ex edicto. sponsio quae in verba facta
est? “si ex edicto praetoris bona P. Quincti possessa
non sunt.” Redeamus ad edictum. id quidem quem ad
modum iubet possidere? numquid est causae, C. Aquili,
quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex
edicto non possederit, ego sponsione vicerim? nihil,
opinor. cognoscamus edictum. “qui ex edicto meo in
possessionem venerint.” de te loquitur, Naevi, quem ad
modum tu putas; ais enim te ex edicto venisse; tibi quid
facias definit, te instituit, tibi praecepta dat. “eos ita
videtvr in possessione esse oportere.” quo modo?
“quod ibidem recte custodire poterunt, id ibidem
custodiant; quod non poterunt, id auferre et abducere
licebit.” quid tum? “dominum”, inquit, “invitum
detrudere non placet”. Eum ipsum qui fraudandi causa latitet,
eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui
cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de
praedio detrudi vetat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.