[21]
quid vociferabare? decem
milia talentum Gabinio esse promissa. auctor videlicet
perblandus reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissimum
exoraret, HS bis miliens et quadringentiens ne magno
opere contemneret. Gabinius illud, quoquo consilio fecit,
fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit, Gabini fuit.
Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam
quaesivit, sibi, non Rabirio quaesivit; Rabirius enim non
Gabini comes vel sectator nec ad Gabini, cuius id negotium
non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri, auctoritatem a
senatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma
contenderat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.