16.
[43]
haec vera laus est, quae non poetarum carminibus,
non annalium monumentis celebratur, sed prudentium
iudicio expenditur. equitem Romanum veterem
amicum suum studiosum, amantem, observantem sui non
libidine, non turpibus impensis cupiditatum atque iacturis,
sed experientia patrimoni amplificandi labentem excepit,
corruere non sivit, fulsit et sustinuit re, fortuna, fide, hodieque
sustinet nec amicum pendentem corruere patitur; nec
illius animi aciem praestringit splendor sui nominis, nec
mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae et gloriae.
sint sane illa magna, quae re vera magna sunt;
[44]
de iudicio
animi mei, ut volet quisque, sentiat; ego enim hanc in
tantis opibus, tanta fortuna liberalitatem in suos, memoriam
amicitiae reliquis virtutibus omnibus antepono. quam
quidem vos, iudices, eius in novo genere bonitatem,
inusitatam claris ac praepotentibus viris, non modo non
aspernari ac refutare sed complecti etiam et augere debetis,
et eo magis quod videtis hos quidem sumptos dies ad labefactandam
illius dignitatem. ex qua illi nihil detrahi potest
quod non aut fortiter ferat aut facile restituat; amicissimum
hominem si honestate spoliatum audierit, nec sine magno
dolore feret et id amiserit quod posse non speret recuperari.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.