previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. hoc vero novum et ante hoc tempus omnino inauditum. in litibus Postumi nomen est nusquam. in litibus dico; modo vos idem in A. Gabinium iudices sedistis; num quis testis Postumum appellavit? testis autem? num accusator? num denique toto illo in iudicio Postumi nomen audistis? [11] non igitur reus ex ea causa quae iudicata est redundat Postumus, sed est adreptus unus eques Romanus de pecuniis repetundis reus. quibus tabulis? quae in iudicio Gabiniano recitatae non sunt. quo teste? A quo tum appellatus nusquam est. qua aestimatione litium? in qua Postumi mentio facta nulla est. qua lege? qua non tenetur.

hic iam, iudices, vestri consili res est, vestrae sapientiae; quid deceat vos, non quantum liceat vobis, spectare debetis. si enim quid liceat quaeritis, potestis tollere e civitate quem voltis; tabella est quae dat potestatem; occultat eadem libidinem, cuius conscientiam nihil est quod quisquam timeat, si non pertimescat suam. [12] Vbi est igitur sapientia iudicis? in hoc, ut non solum quid possit, sed etiam quid debeat, ponderet nec quantum sibi permissum meminerit solum, sed etiam quatenus commissum sit. datur tibi tabella iudici. qua lege? Iulia de pecuniis repetundis. quo de reo? de equite Romano. at iste ordo lege ea non tenetur. 'illo,' inquit, 'capite: quo ea pecunia pervenerit.' nihil audisti in Postumum, cum in Gabinium iudex esses, nihil Gabinio damnato, cum in eum litis aestimares. 'at nunc audio.' reus igitur Postumus est ea lege qua non modo ipse sed totus etiam ordo solutus ac liber est.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: