previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8.

'tu,' inquit, 'Gabinium ut regem reduceret impulisti.' non patitur mea me iam fides de Gabinio gravius agere. quem enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo. Quocum me si ante Cn. Pompei auctoritas in gratiam non reduxisset, nunc iam ipsius fortuna reduceret. [20] sed tamen, cum ita dicis, Postumi impulsu Gabinium profectum Alexandream, si defensioni Gabini fidem non habes, obliviscerisne etiam accusationis tuae? Gabinius se id fecisse dicebat rei publicae causa, quod classem Archelai timeret, quod mare refertum fore praedonum putaret; lege etiam id sibi licuisse dicebat. tu inimicus negas. ignosco, et eo magis quod est contra illud iudicatum. redeo igitur ad crimen et accusationem tuam. [21] quid vociferabare? decem milia talentum Gabinio esse promissa. auctor videlicet perblandus reperiendus fuit qui hominem, ut tu vis, avarissimum exoraret, HS bis miliens et quadringentiens ne magno opere contemneret. Gabinius illud, quoquo consilio fecit, fecit certe suo; quaecumque mens illa fuit, Gabini fuit. Sive ille, ut ipse dicebat, gloriam, sive, ut tu vis, pecuniam quaesivit, sibi, non Rabirio quaesivit; Rabirius enim non Gabini comes vel sectator nec ad Gabini, cuius id negotium non erat, sed ad P. Lentuli, clarissimi viri, auctoritatem a senatu profectam et consilio certo et spe non dubia Roma contenderat. [22]

at dioecetes fuit regius. et quidem in custodia etiam fuit regia et vis vitae eius adlata paene est; multa praeterea quae libido regis, quae necessitas coegit perferre, pertulit. quarum omnium rerum una reprehensio est quod regnum intrarit, quod potestati se regis commiserit. verum si quaerimus, stulte. quid enim stultius quam equitem Romanum ex hac urbe, huius, inquam, rei publicae civem, quae est una maxime et fuit semper libera, venire in eum locum ubi parendum alteri et serviendum sit?


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: