1. si auctoritates patronorum in iudiciis valent1, ab amplissimis2
viris3 L. Corneli causa defensa est; si usus, a peritissimis;
si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab amicissimis
et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima4
familiaritate coniunctis. quae sunt igitur meae partes?
auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus
mediocris, ingeni minime voluntati paris5. nam ceteris
a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego
quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono6,
me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si
minus referenda7 gratia satis facere potuerim, praedicanda et
habenda certe satis esse facturum.
[2]
quae fuerit hesterno
die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas,
quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed
perspicua admiratione declarari videbatur. nihil enim umquam
audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur,
nihil memoria8 maiore de exemplis, nihil peritius de foederibus,
nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica
gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine
ornatius:
[3]
ut mihi iam verum videatur illud esse quod non
nulli litteris ac studiis doctrinae9 dediti quasi quiddam incredibile
dicere putabantur, ei qui omnis animo virtutes
penitus comprehendisset omnia quae faceret recte procedere10.
quae enim in L. Crasso potuit, homine nato ad dicendi
singularem quandam facultatem, si hanc causam ageret,
maior esse ubertas, varietas, copia quam fuit in eo qui
tantum potuit impertire huic studio temporis quantum ipse
a pueritia usque ad hanc aetatem a continuis bellis et
victoriis conquievit?
[4]
quo mihi difficilior est hic extremus11
perorandi locus. etenim ei succedo orationi quae non
praetervecta sit auris vestras, sed in animis omnium penitus
insederit, ut plus voluptatis ex recordatione illius orationis
quam non modo ex mea, sed12 ex cuiusquam oratione capere
possitis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 valent Ernesti: valerent codd.: valere debent Muell.
2 Cf. ad Quir. § 6
3 viris PHς: om. B, extra versum suppl. ς
5 voluntati paris Angelius: voluntatis (-i) parens codd.
6 pono ut Ant. Aug. ita b: oppono codd. (propono k)
7 adferenda (aff.) codd.
8 memoria Garat.: de mem. codd. (unde Hk nihil de mem. de more de exemplis: add. acutius bk ed. R.)
9 doctrinis PBG1 (unde litterati ac studiis doctrinisque Hbk ed. R.)
10 recte (praeclare?) procedere scripsi (Cl. Qu. iv. 176): tractare codd. (ante faceret add. H vellet: post tractare (t) add. perfacile esse c: omnia quae vellet facile esse tractare k: eum... omnia quae facere vellet facillime tractare b Harl. 2681, ed. R.): procedere coni. Mueller: recte se dare Madv.: recte cadere Reid (improb. Zielinsk.): recte habere Paul
11 extremus b Harl. 2681 ed R.: exercitus PBGHς
12 ex mea sed b G2 Harl. 2681: in mea quam P rell. (in mea sed ex Hς)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.