[31]
O iura praeclara atque
divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus
nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius civitatis
esse possit,—dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris
habeat necesse est,—ne quis invitus civitate mutetur neve
in civitate1 maneat invitus! haec sunt enim fundamenta
firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi
et dimittendi esse dominum. illud vero sine ulla dubitatione
maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani
nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus,
foedere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc
civitatem oportere; cuius auctoritate et exemplo numquam
est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio
civitatis. itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, ut2 Lanuvini,
et ex ceteris generibus3 gentes universae in civitatem
sunt4 receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum; quibus
ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui noluissent,
nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi
Romani consecuti5, violatum foedus eorum videretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.