[37]
et simul absurda res est caveri foedere ut maiestatem populi
Romani 'communiter' conservent, id est ut populus Romanus1
suam maiestatem esse salvam velit. quod si iam ita esset, ut
esse non potest2, tamen de nostra maiestate, nihil de illorum
caveretur. potestne igitur nostra maiestas a3 Gaditanis benigne
conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis
elicere non possumus? potest esse ulla denique maiestas,
si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum
virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus
nostris deferamus?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.