[20]
O praeclarum interpretem
iuris, auctorem antiquitatis, correctorem atque emendatorem
nostrae civitatis, qui hanc poenam foederibus adscribat,
ut omnium praemiorum beneficiorumque nostrorum
expertis faciat1 foederatos! quid enim potuit dici
imperitius quam foederatos populos fieri fundos oportere?
nam id non magis est proprium foederatorum quam omnium
liberorum. sed totum hoc, iudices, in ea fuit positum
semper ratione atque sententia ut, cum iussisset populus
Romanus2 aliquid, si id adscivissent socii populi ac Latini,
et si ea lex, quam nos haberemus, eadem in populo aliquo
tamquam in fundo resedisset, ut tum lege eadem is populus
teneretur, non ut de nostro iure aliquid deminueretur, sed
ut illi populi aut iure eo quod a nobis esset constitutum
aut aliquo commodo aut beneficio uterentur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.