[18]
ac1 prius quam adgrediar ad ius causamque
Corneli, quiddam de communi condicione omnium
nostrum deprecandae malivolentiae causa breviter commemorandum
videtur. si quo quisque loco nostrum est,
iudices, natus, aut si, in qua fortuna est nascendi initio constitutus,
hunc vitae statum usque ad senectutem obtinere
debet2, et si omnes quos aut fortuna extulit aut ipsorum
inlustravit labor et industria poena3 sunt adficiendi, non
gravior L. Cornelio quam multis viris bonis atque fortibus
constitui lex vitae et condicio videretur: sin autem multorum
virtus, ingenium, humanitas ex infimo genere et fortunae
gradu non modo amicitias et rei familiaris copias consecuta
est, sed summam laudem, honores4, gloriam, dignitatem, non
intellego cur potius invidia violatura virtutem L. Corneli
quam aequitas vestra pudorem eius adiutura videatur.
itaque quod maxime petendum est a vobis idcirco non peto,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.