[49]
sed tamen tanta
auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem
suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis
causam illam gravitate sua defenderit et probarit. quis
enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in
acie, in exercitu dilectum1 virtutis, qui sociis, qui foederatis
in defendenda re publica nostra spem praemiorum eripi
vellet? quod si vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius
ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit
aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria,
valeat fortissimi et clarissimi2 viri nomen aeternum. sit hoc
discrimen inter gratiosos3 civis atque fortis, ut illi vivi fruantur
opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam huius
imperi defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis.
quid?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.