previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. [98] suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre praetextatos1 inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris: haec omnia subire conservandorum civium causa, atque id cum2 dolenter adsis non tam3 sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina est4. nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum. qua re dirumpatur5 licet ista furia6 atque pestis7, [99] audiet8 haec ex me, quoniam lacessivit: bis servavi rem publicam9, qui10 consul togatus armatos vicerim, privatus consulibus armatis cesserim. Vtriusque temporis fructum tuli maximum: superioris, quod ex senatus auctoritate et senatum et omnis bonos meae salutis causa mutata veste vidi, posterioris, quod et senatus et populus Romanus et omnes mortales et privatim et publice iudicarunt sine meo reditu rem publicam salvam esse non posse. [100]

sed hic meus reditus, pontifices, vestro iudicio continetur. nam si vos me in meis aedibus conlocatis, id quod in omni mea causa semper studiis consiliis auctoritatibus sententiisque fecistis, video me plane ac sentio restitutum; sin mea domus non modo mihi non redditur, sed etiam monumentum praebet inimico doloris mei, sceleris sui, publicae calamitatis, quis erit qui hunc reditum potius quam poenam sempiternam putet? in conspectu prope11 totius urbis domus est mea, pontifices; in qua si manet illud non monumentum virtutis12, sed sepulcrum inimico nomine inscriptum, demigrandum13 potius aliquo est quam habitandum in ea urbe in qua tropaea de me et de14 re publica videam constituta.


1 praetextatos k: -textos rell.

2 id cum scripsi: ita cum (ita tum P2BH, ita tum cum e) codd.: ita ut cum Hk: ita pati ut Halm: neque vitare ut Madv.

3 adsis non tam (absis bk) codd. praeter P1Me (dolenter asetsis non tam): dolenter feras et sis non tam Bait.

4 est G: sit Me: om. P rell.

5 disrumpatur GM

6 Cf. fax ac furia patriae § 102

7 pestis scripsi: pestis patriae Bait.: om. codd.

8 audiet Madv.: audiat codd.

9 rem pub. hic add. Kays., ante servavi Garat.

10 qui Garat.: ut codd. praeter w (qui ut): cum Halm

11 prope GM: propter PBte: praeterea Hbς

12 virtutis Muell.: urbis codd.: libertatis Naegelsb.

13 pos demigrandum add. mihi Halm: i P1 (del. eadem manus): om. rell.

14 et de me ed. R.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: