previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. [8] primum dico senatoris esse boni semper in senatum venire, nec cum his1 sentio qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non venire23, non intellegentes4 hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis quorum animum offendere voluerint et gratam5 et iucundam fuisse. at enim non nulli propter timorem, quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt. non reprehendo, nec quaero fueritne aliquid pertimescendum: puto suo quemque arbitratu timere oportere. cur ego non timuerim quaeris? quia te illinc abisse constabat. cur, cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim? cur, cum ego me existimassem6 tuto omnino in civitate esse non posse, illi remanserunt7? an aliis8 licet, et recte licet, in meo metu sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum vicem pertimescere? [9]

an quia non condemnavi sententia mea duo consules, sum reprehendendus? Eos igitur ego potissimum damnare debui quorum lege perfectum est ne ego, indemnatus atque optime de re publica meritus, damnatorum poenam sustinerem? quorum etiam delicta propter eorum egregiam in me conservando voluntatem non modo me sed omnis bonos ferre oporteret, eorum optimum consilium ego potissimum per eos in meam pristinam dignitatem9 restitutus meo consilio repudiarem? at quam sententiam dixi? primum eam quam populi sermo in animis nostris iam ante defixerat, deinde eam quae erat superioribus diebus agitata in senatu, denique10 eam quam senatus frequens tum cum mihi est adsensus secutus est: ut neque adlata sit a me res inopinata ac recens, nec, si quod in sententia vitium est, maius sit eius qui dixerit quam omnium qui probarint. [10] at enim liberum senatus iudicium propter metum non fuit. si timuisse eos facis qui discesserunt, concede non timuisse eos qui remanserunt; sin autem sine iis11 qui tum afuerunt nihil decerni libere potuit, cum omnes adessent, coeptum est referri de inducendo senatus consulto; ab universo senatu reclamatum est.


1 his P rell. praeter Gk iis, e is

2 statuerunt ... ipsi non venire Lange ipsum t: ipsi rell.

3 venire ni codd. praeter PHGMe (venirent): ipsis non venire licere Jeep

4 intellegent P et pler., corr. Hbk

5 et gratam ut GMe ita PBt: gratam Hbk

6 existimassem Naugerius (1) (-avissem ek): om. P1: extimassem ed. V.: aestimavissem P2H rell. (-assem w) praeter GMe (sensissem): putarim vel senserim coni. Halm

7 remanserunt Mueller, prob. Zielinski (§ 10): rerunt PBςw: senserunt GMe: non idem senserunt Lange: restiterunt A. C. Clark: num renuerunt? Habent edd. R. et V. illuc irem (et ita b: illic ierim t

8 An aliis P2 rell. praeter M (An eis) et G (an meis): om. P1

9 dignitatem om. PBς

10 denique Halm: de P1: deinde P2 rell.: om. G

11 his P rell.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: