41.
[107]
equidem sic accepi, pontifices, in religionibus
suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas
deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos
pietas nisi sit1 honesta de numine eorum ac mente opinio, ut
expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum,
iustum aut honestum arbitrere2. hominem invenire ista
labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas
aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. ipse cum loci
illius, cum3 aedium cupiditate flagraret ob eamque causam
unam funesta4 illa rogatione sua vir bonus dominum se in
meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non
est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat,
possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio
sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et
eversam per vim5 hominis sceleratissimi nefarium latrocinium
inmigrare voluisse?
[108]
civis est nemo tanto in populo,
extra contaminatam illam et cruentam P. Clodi manum, qui
rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus
in illa tempestate me defenderit. at qui aliqua se6 contagione
praedae, societatis, emptionis contaminaverunt, nullius
neque privati neque publici iudici poenam effugere potuerunt.
ex his igitur bonis, ex7 quibus nemo rem ullam attigit qui
non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, di immortales
domum meam concupiverunt? ista tua pulchra libertas
deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut se8 ipsa
tamquam in captivis sedibus conlocaret?
[109]
quid est sanctius,
quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque
civium? hic arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra,
religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita
sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 nisi sit scripsi: si codd. (nisi bkt): si honesta deest (deẽ) Bait.: sine honesta ... opinione Halm
2 ut ... iustum aut honestum arbitrere scripsi (Cl. Qu. iv. 173): ut ... fas esse arbitrere Muell.: cum ... arbitrare (-ere b) codd.: cum ... arbitramur oportere Halm
3 cum k: tum P et pler.
4 funesta Muell. (§ 42): una (om. Ge) iusta codd.: universa Lamb.: iniusta Ern.: inusta Halm
5 vim secl. Momms.: unius Hbk
6 se om. P1: post emptionis conl. Halm
7 ex cod. Lamb.: om. rell. (quorum Hbk edd. R. et V.)
8 se Garat.: te codd. (a te ... conlocaretur Hk)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.