[61]
qua re hunc statum qui
nunc est, qualiscumque est, nulla alia re nisi concordia
retinere possumus; nam ut meliore simus loco ne optandum
quidem est illo impunito; deteriore autem statu ut simus,
unus est inferior gradus aut interitus aut servitutis; quo ne
trudamur di immortales nos admonent, quoniam iam pridem
humana consilia ceciderunt. atque ego hanc orationem,
patres conscripti, tam tristem, tam gravem non suscepissem,
non quin hanc personam et has partis, honoribus populi
Romani, vestris plurimis ornamentis mihi tributis, deberem
et possem sustinere, sed tamen facile tacentibus ceteris reticuissem;
sed haec oratio omnis fuit non auctoritatis meae,
sed publicae religionis. mea fuerunt verba fortasse plura,
sententiae quidem omnes haruspicum, ad quos aut referri
nuntiata ostenta non convenit aut eorum responsis commoveri
necesse est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.