[62]
quod si cetera magis pervulgata nos saepe
et leviora moverunt, vox ipsa deorum immortalium non
mentis omnium permovebit? nolite enim id putare accidere
posse quod in fabulis saepe videtis fieri, ut deus aliqui1 delapsus
de caelo coetus hominum adeat, versetur in terris, cum
hominibus conloquatur. cogitate genus sonitus eius quem
Latinienses nuntiarunt, recordamini illud etiam2 quod nondum
est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro
Piceno Potentiae nuntiatur terrae motus horribilis cum quibusdam
† multis3 metuendisque rebus: haec eadem profecto
quae prospicimus impendentia pertimescetis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.