[21]
audio quibus dis violatis expiatio debeatur,
sed hominum quae ob delicta quaero. “Lvdos minvs diligenter factos pollvtosqve.” quos ludos? te appello,
Lentule,—tui sacerdoti sunt tensae, curricula, praecentio, ludi,
libationes epulaeque ludorum,—vosque, pontifices, ad quos
epulones Iovis optimi maximi, si quid est praetermissum
aut commissum, adferunt, quorum de sententia illa eadem
renovata atque instaurata celebrantur. qui sunt ludi minus
diligenter facti, quando1 aut quo scelere polluti? respondebis
et pro te et pro conlegis tuis, etiam pro pontificum conlegio,
nihil cuiusquam aut neglegentia contemptum aut scelere
esse pollutum: omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus
rebus observatis summa cum caerimonia esse servata.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quando ut Manut. ita k: quanto rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

