[47]
atque ex hac
nimia non nullorum alienatione a quibusdam haerent ea tela1
in re publica quae, quam diu haerebant in uno me, graviter
equidem sed aliquanto levius ferebam. an iste nisi primo
se dedisset iis quorum animos a vestra auctoritate seiunctos
esse arbitrabatur2, nisi eos in caelum suis laudibus praeclarus
auctor extolleret, nisi exercitum C. Caesaris3—in quo fallebat,
sed eum nemo redarguebat—nisi eum, inquam, exercitum4
signis infestis in curiam se inmissurum minitaretur, nisi se
Cn. Pompeio adiutore, M. Crasso auctore, quae faciebat
facere clamaret, nisi consules causam coniunxisse secum, in
quo uno non mentiebatur, confirmaret, tam crudelis mei,
tam sceleratus rei publicae vexator esse potuisset?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.