[32]
Caesare imperatore
gestum est, antea tantum modo repulsum. semper illas
nationes nostri imperatores refutandas potius bello quam1
lacessendas putaverunt. ipse ille C. Marius, cuius divina
atque eximia virtus magnis populi Romani luctibus funeribusque
subvenit, influentis in Italiam Gallorum maximas
copias repressit, non ipse ad eorum urbis sedisque penetravit.
modo ille meorum laborum periculorum consiliorum
socius, C. Pomptinus, fortissimus vir, ortum repente bellum
Allobrogum atque hac scelerata coniuratione excitatum
proeliis fregit eosque domuit qui lacessierant, et ea victoria
contentus re publica metu liberata quievit. C. Caesaris2
longe aliam video fuisse rationem; non enim sibi solum cum
iis quos iam armatos contra populum Romanum videbat
bellandum esse duxit, sed totam Galliam in nostram dicionem
esse redigendam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

