[34]
Alpibus Italiam
munierat antea natura non sine aliquo divino numine; nam
si ille aditus Gallorum immanitati multitudinique patuisset,
numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem
praebuisset. quae iam licet considant! nihil est enim ultra
illam1 altitudinem montium usque ad Oceanum quod sit
Italiae pertimescendum. sed tamen una atque altera aestas
vel metu vel spe vel poena vel praemiis vel armis vel legibus
potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere: impolitae
vero res et acerbae2 si erunt relictae, quamquam sunt
accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum
revirescent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

