[2]
quod si parentes
carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita, patrimonium,
libertas, civitas tradita est, si deos immortalis,
quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti
sumus, si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo
consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium
terrarum arce conlocati sumus, si hunc ipsum ordinem, a
quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati, immensum
quiddam et infinitum est quod vobis debeamus1,
qui vestro singulari studio atque consensu parentum beneficia,
deorum immortalium munera, populi Romani honores,
vestra de me multa iudicia nobis uno tempore omnia reddidistis,
ut, cum multa vobis, magna populo Romano, innumerabilia
parentibus, omnia dis immortalibus debeamus,
haec antea singula per illos habuerimus, nunc universa per
vos reciperarimus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 debemus b2 Lamb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.