previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. [25] quid ego gloriosius meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui civis me non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? itaque tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit ut dedecus et flagitium1 se committere putaret, si qui non veniret. idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit. quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet et2 vera nobilitas, intellegere potuistis. nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et orationis suae divina quadam gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis3, socium rerum mearum, et omnis Metellos, praestantissimos civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum illum Metellum4, cuius quondam de patria discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen visus est. [26] itaque divinitus exstitit5 non modo salutis defensor, qui ante hoc unum6 beneficium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor dignitatis meae. quo quidem die cum7 quadringenti decem septem essetis8, magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam ab inferis excitandos putarat. atque illo die cum rem publicam meis consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis iudicassetis, idem consul curavit ut eadem a principibus civitatis in contione postero die dicerentur; cum quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis posset audire.


1 dedecus et flagitium εe: deus flagicium PB: omnis flag. Hs

2 et Gε: ut P1: aut P2BHbς

3 ab inferis secl. Lamb.

4 Metellum auct. Manut. del. Halm honestus omnibus sed luctuosus tamen Halmio auct. Muell: honestis omnibus ne (in Bt, sane G, om. Hbks) luctuosus tandem P rell. praeter εe (molestus omnibus ipsi ne luctuosus quidem)

5 divinitus ex. Muell.: extitit εe: dimittit s. dimittitur rell. praeterς (hic fuit, et ita Angelius

6 unum codd. praeter ε (suum): unicum coni. Halm: divinum Koch: novum Muell.

7 cum vos ε

8 essetis P rell. praeter bks (senatores essetis, ex septem, credo

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: