[30]
quibus autem
officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio,
cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans
perpetua fortis invicta defensio salutis meae. quid de
P. Sestio loquar? qui suam erga me benivolentiam et fidem
non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus
ostendit.
vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias:
universis egi initio1, quantum potui, satis ornate agere
nullo modo possum. et quamquam sunt in me praecipua
merita multorum, quae sileri2 nullo modo possunt3, tamen
huius temporis ac timoris mei non est conari commemorare
beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem,
nefas quemquam praeterire. ego vos universos, patres conscripti,
deorum numero colere debeo. sed ut in ipsis dis
immortalibus non semper eosdem atque alias alios solemus
et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus
meritis4: omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita
praedicanda atque recolenda,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.