previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [3]

itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur. quod enim tempus erit umquam cum1 vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur? qui illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea quam vobis decernendi potestas non est permissa2 per eum tribunum plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere delituit3, numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis. [4] itaque vestro studio atque auctoritate perfectum est ut4 ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae malueram esse fatalem, octo5 tribunos haberet qui et promulgarent de salute mea et ad vos saepe numero referrent. nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam6 meus inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem; quo facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae revixissent, ego non revertissem. idemque7 illo ipso tamen8 anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias9 dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniungere.


1 cum quo Hbkεs

2 non est permissa ut Angelius ita H2bk et in P s. l. manus recentissima: facta non est ε

3 delituit ε: deluit P1B: delevit P2Gkt: diruit Hb2s

4 ut ε Par. 7774, et in P man. rec.: om. rell.

5 octo ε: hoc PB: hos Gtc: cum Hk

6 quam Lamb.: cum codd. (promulgavisset Ernesti

7 Idemque scripsi: itaque codd. praeter ε (atque)

8 tamen om. H: tum k

9 vos ante sententias add. K. Lehmann

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: