previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [5] postea vero quam singulari et praestantissima virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum plebis paene omnium virtus et fides rei publicae subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn. Pompeius omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se venire in senatum arbitraretur1, tantus vester consensus de salute mea fuit ut corpus2 abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset. [6] quo quidem mense quid inter me et meos inimicos interesset existimare potuistis. ego meam salutem deserui, ne propter me civium vulneribus res publica cruentaretur: illi meum reditum non populi Romani suffragiis sed flumine sanguinis intercludendum putaverunt. itaque postea nihil vos civibus, nihil sociis, nihil regibus respondistis; nihil iudices sententiis, nihil populus suffragiis, nihil hic ordo auctoritate declaravit; mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam civitatem videbatis. [7] quo quidem tempore, cum is excessisset qui caedi et flammae vobis auctoribus restiterat, cum ferro et facibus homines tota urbe volitantis, magistratuum tecta impugnata, deorum templa inflammata, summi viri et clarissimi consulis fascis fractos, fortissimi atque optimi tribuni plebis sanctissimum corpus non tactum ac violatum manu sed vulneratum ferro confectumque vidistis. qua strage non nulli permoti magistratus partim metu mortis, partim desperatione rei publicae paululum a mea causa recesserunt: reliqui fuerunt quos neque terror nec vis, nec spes nec metus, nec promissa nec minae, nec tela nec faces a vestra auctoritate, a populi Romani dignitate, a mea salute depellerent.


1 non arbitr. ε

2 ut licet corpus Hb2s, ed. R., et in P s. l. man. rec.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: