previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [11] quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnis1 libidines divulgatum? qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram intemperantiam propulsare? qui cum suam rem non minus strenue quam postea publicam confecisset, egestatem et luxuriem2 domestico lenocinio sustentavit? qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris nec multitudinem creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset? qui3 in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae detrimento quam quod4 intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est? quo inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia ne valeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios furores esse voluerunt? [12] idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit! neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit5 eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum. neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium6 vero Lamiam7, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex8 urbe iussit. et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus9 occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret10, ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.


1 omnes P rell. praeter εe (omnium)

2 luxuriam Hbks (verr. v, § 80)

3 qui codd. praeter εe (quo)

4 quam quo com. Garat.

5 escendit P: descendit Bςt: ascendit GHbςsε

6 Lucium P rell. praeter s (L.)

7 Lamiam εs: iam PHGc all.

8 ex ε (prob. Zielinski): om. rell.

9 cum (quom) ante quo minus add. J. S. Reid

10 nihil diceret codd.: nihil terreret Reid: nihil se intercedere ediceret Madv.: nihil diceret esse quod obstaret Lahmann: num nihil diceret impedire? ne aperte ... ediceret s. l. P2: om. Madv. Cf. Sest. xiv: Planc. § 87 edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus ademerint: in Pis. § 18 maerorem relinquis, maeroris aufers insignia

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: