previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8.

Horum consulum ruinas vos consules vestra virtute fulsistis, summa tribunorum plebis praetorumque fide et diligentia sublevati. [19] quid ego de praestantissimo viro, T. Annio, dicam, aut quis de tali cive satis digne umquam loquetur? qui cum videret sceleratum civem aut domesticum potius hostem, si legibus uti liceret, iudicio esse frangendum, sin ipsa iudicia vis impediret ac tolleret, audaciam virtute, furorem fortitudine, temeritatem consilio, manum copiis1, vim vi esse superandam, primo de vi postulavit; postea quam ab eodem iudicia sublata esse vidit, ne ille omnia vi posset efficere curavit; qui docuit neque tecta neque templa neque2 forum nec curiam sine summa virtute ac maximis opibus et copiis ab intestino latrocinio posse defendi; qui primus post meum discessum metum bonis, spem3 audacibus, timorem huic ordini, servitutem depulit civitati. [20] quam rationem pari virtute animo fide P. Sestius secutus pro mea salute, pro vestra auctoritate, pro statu civitatis nullas sibi inimicitias, nullam vim, nullos impetus, nullum vitae discrimen vitandum umquam putavit; qui causam senatus, exagitatam contionibus improborum, sic sua diligentia multitudini commendavit ut nihil tam populare quam vestrum nomen, nihil tam omnibus carum aliquando quam vestra auctoritas videretur; qui me cum omnibus rebus quibus tribunus plebis potuit defendit, tum reliquis officiis, iuxta ac si meus frater esset, sustentavit; cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus ut meae calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius videretur. [21] iam ceterorum officia ac4 studia vidistis, quam cupidus mei C. Cestilius, quam studiosus vestri, quam non varius fuerit in causa. quid M. Cispius5? cui ego ipsi parenti fratrique eius sentio quantum debeam; qui, cum a me6 voluntas eorum in privato iudicio esset offensa, publici mei benefici memoria privatam offensionem oblitteraverunt. iam T. Fadius, qui mihi quaestor fuit, M. Curtius, cuius ego patri quaestor fui, studio amore animo huic necessitudini non defuerunt. multa de me C. Messius et amicitiae et rei publicae causa dixit: legem separatim7 initio de salute mea promulgavit. [22] Q. Fabricius si, quae de me agere conatus est, ea contra vim et ferrum perficere potuisset, mense Ianuario nostrum statum reciperassemus; quem ad salutem meam voluntas impulit, vis retardavit, auctoritas vestra revocavit.


1 coiis P, om. Bb (manum manu Hbς

2 neque c

3 spem ε: set P1: et P2H et pler.

4 ac suppl. Halm: studiaque k et ed. R.: studia Kays.

5 M. Cispius εe (Sest. § 76): mospius PH

6 a me mea G: mihi Hs

7 speratim PB: speciatim Gb2ks

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: