13. quid hoc homine facias, aut quo civem importunum aut
quo potius hostem tam sceleratum reserves? qui, ut omittam
cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque coniuncta
atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex
urbe expulerit, relegarit1 non dico equitem Romanum, non
ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei
publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et
cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem,
sed civem Romanum sine ullo iudicio ut2 edicto ex patria
consul eiecerit.
[30]
nihil acerbius socii et Latini3 ferre soliti
sunt quam se, id quod perraro accidit4, ex urbe exire a consulibus
iuberi: atque5 illis erat tum6 reditus in suas civitates,
ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo
nulla in quemquam propria ignominia nominatim cadebat.
hoc vero quid est? exterminabit civis Romanos edicto
consul a suis dis penatibus? expellet ex patria? deliget
quem volet, damnabit atque eiciet nominatim? hic si
umquam vos eos qui nunc estis in re publica fore putasset,
si denique imaginem iudiciorum aut simulacrum aliquod
futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus
esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum
preces aspernari, civium denique omnium novis et inauditis
edictis ius7 libertatemque pervertere?
[31]
etsi me attentissimis animis summa cum benignitate
auditis, iudices, tamen vereor ne quis forte vestrum8 miretur
quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit,
aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum
rem publicam vexarunt delicta pertineant. mihi autem
hoc propositum est ostendere9, omnia consilia P. Sesti mentemque
totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae
rei publicae quantum posset mederetur. ac si in exponendis
vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote;
nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum
esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non
suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus
in mea salute consumpserit, necesse est meam causam
praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse
coniunctam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 relegarit secl. du Rieu (§21)
2 ut (aut P2 rell. praeter b2 atque) edicto del. Lamb.: vi edicto Seyffert: ut del. Manutius
3 socii et Latini Schol. et Madv.: societatini P: socii atini B: corr. in utroque socii reatini. et ita ς
4 id ... accidit om. Schol.
5 atqui Fleckeisen
6 erat tum PBς: tum erat b2 cd. R.
7 ius s. l. P2
8 vestrum forte Schol.
9 prop. est, ostendere Klotz, Halm
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.