[60]
at etiam eo negotio M. Catonis splendorem maculare
voluerunt ignari quid gravitas, quid integritas, quid magnitudo
animi, quid denique virtus valeret, quae in tempestate
saeva quieta est et lucet in tenebris et pulsa loco manet
tamen atque haeret1 in patria splendetque per sese semper
neque alienis umquam sordibus obsolescit. non illi ornandum
M. Catonem sed relegandum, nec illi committendum
illud negotium sed imponendum putaverunt, qui in contione
palam dixerint linguam se evellisse M. Catoni, quae semper
contra extraordinarias potestates libera fuisset. sentient, ut
spero, brevi tempore manere libertatem illam, atque hoc
etiam, si fieri potuerit, esse maiorem, quod cum consulibus
illis M. Cato, etiam cum iam desperasset aliquid auctoritate
sua profici posse, tamen voce ipsa ac dolore pugnavit, et post
meum discessum iis Pisonem verbis flens meum et rei publicae
casum vexavit ut illum hominem perditissimum atque
impudentissimum paene iam provinciae paeniteret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 exsul ante haeret ins. Dobree, expulsa K. Busche: haeret 〈impavida〉 splendetque Pluygers
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.