[69]
quae cum res iam manibus teneretur, et cum consules
provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent,—qui,
cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagitabant1,
legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc2 non
possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu
Cn. Pompei. quo patefacto ferroque deprenso3, ille inclusus
domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu.
de meo reditu octo tribuni promulgaverunt4; ex quo intellectum
est non mihi5 absenti crevisse6 amicos, in ea praesertim
fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveram7
non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem
non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos
tunc8 habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi
ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius
esse quam generis videretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 et cum consules... flagitabant secl. Eberhard, improb. Zielinsk.: consules ita del. Steuding ut legat cum prov pact... quicumque in senatu
2 hanc Passow
3 deprenso PBς: deprehenso ed. R. (compr. k)
4 promulgaverunt Gk: promulgerunt P1 (cf. conteretur P = confiteretur § 68): promulgarunt P2 rell.
5 non mihi Manut.: nona mihi P1 (a expunct.): mihi P2 rell.: non modo mihi absenti non crevisse amicos Weidner
6 crevisse decrevisse Kays.: defuisse Momms.
7 putaveram Burn. 157 b2 ed. R.: putaverunt rell.
8 tunc ante (antea) Ernesti: tamen Kays.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.