[72]
ineunt
magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos
confirmarant. ex iis1 princeps emitur ab inimicis
meis is quem homines in luctu inridentes Gracchum2
vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex
vepreculis extracta nitedula3 rem publicam conaretur adrodere.
alter vero, non ille Serranus ab aratro, sed ex deserta
Gavi Oleli4 area calatis Gaviis in Calatinos Atilios insitus,
subito, nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula
sustulit. veniunt Kalendae Ianuariae. vos haec melius
scire potestis, equidem audita dico: quae tum frequentia
senatus, quae exspectatio populi, qui concursus legatorum
ex Italia cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli consulis
fuerit, quae etiam conlegae eius moderatio de me. qui
cum inimicitias sibi mecum ex rei publicae dissensione
susceptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit et
temporibus rei publicae permissurum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Quod omnes... confirmarant, ex iis (his) P rell.: promulgant quod omnes etc. Madv.
2 Graecum k: Gracchulum coni. Clark
3 nitedula codd. et Prisc.: nitela Serv. ad Georg. i. 181
4 gaviolaeliorea codd.: Gavi Oleli ed. R.: area Koch, rure Madv., horreo ed. R., horto C. F. Hermann: deserta Gaviorum oliveti area auct. Koch Eberhard: Gavii Ofilii horto Bake (Ofellae Klotz): Gavii (Gaviorum, Gavioli) oleario Wagner: Gavi horto olitorio coni. Koch. Galatis Momms.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.